PRAETEXTA

PRAETEXTA
PRAETEXTA
Togae species, Etruscae, ut Plinius censet, originis, ita appellata est, quod in extrema ora limboque purpuram praetextam sive circumtextam haberet: quam ob rem a Plutarcho περιπόρφυρος nominatur. Instituisse illam omnium primum Romae Tullium Hostilium Regem, Macrob. auctor est. l. 1. Saturnal. c. 6. Puerilem illam Togam vocat A. Gellius, l. 18. c. 4. quoniam ea, ut est apud Caelium Calacgninum, Epistolic. Quaest. l. 3. Ingenuorum puerorum erat, antequam puram Togam induerent. quô tempore, si quid peccâssent, non solvebant pecuniam, sed anguillarum tergoribus molliter multabantur. Hi dein, Tirocinii die, quô deducti in Forum transcribebantur in viros, pro Praetexta, Togam puram, i. e. sine purpura sumebant, id quod fiebat decimi quinti anni initiô. Quod enim Augustus, Ciceronis item filius, aliique eam serius deposuêre, id magis ab alia causa, quam a lege fuit aut more, ut recte Manutius monet. Hinc Praetextata aetas, pro puerili: Praetextati ac Praetextatae, pro pueris et puellis, Namque et has, antequam nuberent, in Praetexta incessisse, docet Cicer. 1. Verr. c. 44. Eripies igitur pupillae Togam Praetextam? detrahes ornamenta non solum Fortunae, sed etiam ingenuitatis? Sed falso hinc quidam Praetextata verba deduxêre, quae erant ob scoena atque impudica, et proin a praetextata aetate procul arcenda; nec rectius Turnebus a Praetextatis Comoediis, quae lascivae ac liberae, ut infra videbitur: illud vero melius, quod cum nupturae puellae praetextam deponerent, ad demulcendum pudorem, nuptiali licentiâ Fescennina cantarentur. Verum, antequam Praetextae usus Nobilium primo, dein omnium civium liberis, promiscuus concederetur, primis temporibus Sacerdotum erat, et praecipuorum Magistratuum. In sacris enim adhibitas fuisse istiusmodi Togas, indicat Plinius, l. 9. c. 36. cum ait: Purpuram Diis placandis adhiberi. Neque vero Sacerdotes solum, sed et Consules, Praetores, aliique Magistratus, qui sacra facerent, erant in Praetexta, uti de Germanico apud Tacirum legimus. Augures etiam usos Praetextâ notum est, unde Cicer. pro Sextio, Lentuli Spintheris filium Augurem creatum indicans, Cut superior, inquit, annus idem et virilem Patris et Praetextam populi iudicio dedit. Idem, Ep. 9. l. 2. ad Att. Vatmii strumam Sacerdotii διβάφῳ vestiant. Praeterea Magistratus omnes, tam Romae, quam in Coloniis et Municipiis, Praetextâ usos, imo et Collegiorum ac Vicorum Magistros, res omnibus obvia. Liv. l. 34. c. 7. Purpur â viri utemur: Praetextati in Magistratibus, in Sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpurâ togis utentur: Magistratus in Coloniis Municipiisque: hîc Romae infimô generi Magistris vicorum Togae Praetextae habendae ius permittemus, nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam, ut eô crementur. Hinc Magistratûs insigne Praerexta fuit: Proin verba illa Tullii Or. pro domo sua, Videtis praetextatos inimicos, optime interpretatus est ille, in Magistratu ipositos. Et quidem Consules Praetextatos suisse, docet Plut. in Galba, ubi caedem in foro factam memorans, Praetextas vocat ῾γπατικὰς ἐςθῆτας, Consulares vestes: Appianus item, eum Civil l. 1. de Octavii Consulis interitu loquens, eandem Togam vocat τῆς Ἀρχῆς ἐςθῆτα. De Aedilibus, ita Dio, l. 76. Antequam legeretur, Senatorem illum calvum περιπόρφυρον ἱμάτιον habuisse. Tunc omnes in Marcellinum oculos coniecimus; is enim tunc Aedilis fuerat. Vide quoque Cicer. Ep. 10. l. 2. ad Quint. Fratrem, de Aedilitate Appli Claudii, Praetores etiam in Praetexta, Appian. Civil. l. 2. Cinna Praetor, affinis Caesaris, praeter exspectationem progressus in medium, τὴν τε ἐςθῆτα τὴν ςτρατηγικὴν ἀπεδόσατο, i. e. Praetextam exuit. Sumebant autem eam, Kalendis ianuariis in Capitolio, votis sollemnibus nuncupatis, una cum coeteris insignibus, quod iis cum Consulibus fuit commune: Sed capitis aliquem damnaturi deponcbent. Praefecti quoque Praetorio hâc veste usi, licet ius lati clavi non haberent: Dio dat eam Seiano, l. 8. et Iuvenalis, Sat. 10. v. 99.
Huius, qui trahitur, Praetextam sumere mavis:
An Fidenarum, Gabiorumque esse potestas.
Etiam Dictatorem Praetextatum fuisse, dubium non est: cum supremam eius dignitatem, quâ cunctos Magistragus antistabat, non aliis insignibus, quam securibus ad fasces additis, ab aliis distinctam Auctores prodant. Quemadmodum igitur is extra urbem paludatus, sic intra urbem, ut et Consules aliique Magistratus, non in alia veste, quam in Praetexta fuit. An Senatorum quoque Praetexta fuerit, quaeritur inter Eruditos, et affirmat Manutius. Sed non fuisse eam Senatorum propriam, illud Dionis ostendit, cum in luctu Magistratus, depositâ Praetextâ in veste Senatoria mansisse, retert. Idem, l. 51. inter reliquos honores Augusto decretos fuissenarrat, ut Senatores Actiacae victoriae socii εν περιπορφύροις ἰματίοις τὴν πομπὴν αὐτῷ συμπέμψαι, Praetextati cum eo trtumpharent. Nisi dicamus, sicut Consul, qui alias tantum Praetextatus, in officio sollemni annum auspicandi, in Toga Triumphali erat, ita Senatores eôdem die sollemni Praetextam sumpsisse: ut colligere est, ex Ausonio, sollemnia Kal. Ian. precante, Eidyll. 8. Censoribus Praetextum abiudicat Manutius, ex Polyb. l. 8. similiter Tribunis eandem adimit: Interim Cicero pro Cluentio, de Quintio Tribun. Pleb. loquens. Facite, ait, ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum, atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordenmins: ubi Praetextam innui verosimile est, et confirmat id Quintilian. l. 6. Nec reticendum, Praetores, coeterosque Magistratus, ac Sacerdotes cum Praetexta olim, ut temporibus nostris cum pallio Archiepiscopi, sepeliri consuevisse: Sic enim Polybius, loc. cit. cum ornamenta mortuorum enarrat, ait: Ubi praeclarus aliquis ex domesticis obiit, instituunt funeris apparatum, et circumfusi qui similes magnitudine ac staturâ videntur: Ε῍αν μὲν ῞γπἀτος καὶ Στρατηγὸς ᾖ γεγονὼς, περιπιρφύρους λαμβάνουσι: ἐὰν δ`ε Τιμητὴς, πορφυρᾶς. Quo respicere quoque, de Miseni funere loquens, Virg. videtur. Aen. l. 6. v. 220.
—— Tunc membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota
Coniciunt, etc.
Duravit autem puerilis Praetextae usus, ad extrema usque Imperii Romani tempora, ut indicat Ausonius in Professor. 18. v. 7.
Mox Schola et Auditor multus, praetextaque pubes;
ubi praetexta pubes, pro praetextata: ad exemplum Propertii, l. 4. eleg. 1. Praetexto Senatu, et Macrobii, Saturnal. l. 2. c. 1. verba praetextata, dicentium. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. capitib. prior. Hier. Bossium, de Toga Rom. c. 11. Rosin. Antiquit. Rom. l. 5. c. 37. uti de Triumvirorum religione, qui proscriptionis tempore praetextatum quendam, ut occidi posset. togâ virili induerunt, infra voce Virgo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Praetexta — Pr[ae]*tex ta, n.; pl. {Pr[ae]text[ae]}, E. {Pr[ae]textas}. [L. (sc. toga), fr. praetextus, p. p. of praetexere to weave before, to fringe, border; prae before + texere to weave.] (Rom. Antiq.) A white robe with a purple border, worn by a Roman… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Praetexta — (lat.), das mit einem Purpurstreifen besetzte Nationalkleid der Römer, s. Toga. Daher P. (Praetextata tragoedia), eine römische Tragödie, deren Sujet ein Vorfall aus der römischen Geschichte war, s. Tragödie …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Praetexta — (lat.), s. Toga …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Praetexta — Praetẹxta   [lateinisch »die vorn Verbrämte«] die, /...tae, die mit einem Purpurstreifen entlang dem Rand verbrämte Toga der altrömischen Oberbeamten; danach das ernste Nationaldrama der Römer (Fabula praetexta oder praetextata); in ihm trug der …   Universal-Lexikon

  • Praetexta — A Praetexta or Praetexta Fabula was a category of Roman tragedy which dealt with the themes of historical Roman figures, instead of the conventional Greek myths. Writers of praetextae included Ennius, Pacuvius and Lucius Accius. The name… …   Wikipedia

  • praetexta — /pree tek steuh/, n., pl. praetextae / tek stee/. 1. (in ancient Rome) a white toga with a broad purple border, worn by priests and magistrates as an official costume, and by certain other Romans as ceremonial dress. 2. a similar garment worn by… …   Universalium

  • Praetexta — Prae|tex|ta [prɛ...] die; , ...ten <aus gleichbed. lat. (fabula) praetexta> altröm. ernstes Nationaldrama; vgl. ↑Prätext …   Das große Fremdwörterbuch

  • PRAETEXTA — praetextam, praetextas …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • praetexta — prae·tex·ta …   English syllables

  • praetexta — …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”